- PHILADELPHIA
- I.PHILADELPHIAAegypti urbs, Steph.Altera item Arabiae Callisto, quae eadem forsan cum D. Hieron. Philadelphia.II.PHILADELPHIAurbs gemina: una Lydiae, adhuc Philadelfia cognominata, urbs olim Episcopalis, sub Archiepiscopo Sardiano, nunc et ipsa metropolis, inter Sardes 28. et Tripolim supra 30. mill. pass. ac inter Ephesum ad occidentem et Tiberiopolim ad ortum 60. a Thyatira 64. in meridiem ad Tmoli montis radices, terraemotibus vexata. Altera in Caelesyria, Amana, et Astarte olim Stephano. Rabbath ebraeis, teste D. Hieronymô, episcopalis sub Archiepiscopo Bostrensi, Gadarae et Areopoli finitima, in Decapolitana regione a Philadelpho rege condita. Est et Philadelphia urbs Ciliciae, Episcopalis sub Metropolit. Seleuc. Plin. l. 5. c. 18. Strabo, Ptol. etc. Cum Polycarpo 12. ex Philadelphia passi sunt, A. C. 167. Euseb. l. 4. c. 15. Prior hodieque nomen servat, apud Graecos, quibus 4. in ea Templa a Turcis concessa sunt, nominibus Panagiae, S. Georgii, S. Theodori et S. Taxiarchi, qui est Archangelus Michael, insignita. Turcae Allah scheyr, quasi Urbem Dei, vocant, a strus amoenitate. Incolarum circiter 7. miliia, quos inter duo Christianorum. Sub Marco autelio cusus nummus aereus, templi Philadelphiensis, in quo Apollo conspicuus, iconem exhibet, cum Inscr. ΦΙΛΑΔΕΛΦΕΩΝ ΕΠΙ ΕΥΓΕΝΕΤΟΥ, quod ab iis cusus esset, cum Eugenetem Praefectum haberent: de quo ut et pluta hac de urbe, vide apud iac. Sponium Itiner. Part. I. p. 350. et Part. 3. p. 187.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.